Charter Document - 01790125

Charter Document - 01790125


Charter Number: 01790125
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f103v)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W miseracione divina Exonien[] Episcopus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod intellecto tenore concessionis et collacionis a nobili viro sicut a vero patrono domino Roberto de Curtenay pro se et heredibus suis facte de prebenda de Asseclist dilectis in Christo viris Religiosis Abbati et Conventui de Torre in proprios usus habenda et possidenda cum suis pertinenciis perpetuo post cessionem sive decessionem magistri Thome ejusdem prebende possessoris Eandem collacionem sicut canonice facta est dictis Religiosis viris Abbati et Conventui et domui predicte in proprios usus perpetuo possidenda ut superius expressum est auctoritate ordinaria misericorditer confirmamus Salvo tamen in omnibus jure pontificali et Archidiaconali si quod de jure debetur eo quod illi prebende cura animarum non sit annexa Et salvo eciam servicio debito et antiquo Capelle castri Exon[] quod consuerit fieri ex dicta prebenda In cujus rei testimonium et evidenciam pleniorem presentem paginum sigilli nostri munimine duximus roborandam Datum apud ffynetone Anno domini [M]CCXXXVII exeunte mense Martii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W miseracione divina Exonien[] Episcopus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod intellecto tenore concessionis et collacionis a nobili viro sicut a vero patrono domino Roberto de Curtenay pro se et heredibus suis facte de prebenda de Asseclist dilectis in Christo viris Religiosis Abbati et Conventui de Torre in proprios usus habenda et possidenda cum suis pertinenciis perpetuo post cessionem sive decessionem magistri Thome ejusdem prebende possessoris Eandem collacionem sicut canonice facta est dictis Religiosis viris Abbati et Conventui et domui predicte in proprios usus perpetuo possidenda ut superius expressum est auctoritate ordinaria misericorditer confirmamus Salvo tamen in omnibus jure pontificali et Archidiaconali si quod de jure debetur eo quod illi prebende cura animarum non sit annexa Et salvo eciam servicio debito et antiquo Capelle castri Exon[] quod consuerit fieri ex dicta prebenda In cujus rei testimonium et evidenciam pleniorem presentem paginum sigilli nostri munimine duximus roborandam Datum apud ffynetone Anno domini [M]CCXXXVII exeunte mense Martiidate