Charter Document - 01790118
Charter Number: | 01790118 |
---|---|
Cartulary Title: | The Exchequer Cartulary of Torre Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f100r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exonia[] vigilia sancti Johannis Baptiste Anno regni Regis Henrici fili Regis Johannis vicesimo secundo coram Willelmo de Ebor[] R de bello campo W de sancto Edmundo et Jordano Olyver Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Nicholaum de fferendon[] petentem et Laurencium Abbatem de Torre tenentem de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Dunnyngestone unde assisa mortis antecessit summonita fuit inter eos in eadem Curia Scilicet quod predictus Nicholaus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Torre totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis imperpetuum Et idem Abbas recepit predictum Nicholaum et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua de Torre imperpetuum