Charter Document - 01790117

Charter Document - 01790117


Charter Number: 01790117
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227 - 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f99v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exon[] die Martis proximo post festum sancti Barnabe Apostoli Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis duodecimo coram Thomas de Mulet Roberto de Lexinton[] Radulpho Mustard et Jordano Olyver Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Henricum de fferendone petentem et Willelmum de la Bruera et Ingelisiam uxorem ejus tenentes per ipsum Willelmum positum loco predicte Ingelisie ad lucrandum vel perdendum de una carucata terre cum pertinenciis in Dunnyngestone unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Ingelisia recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Henrici et illam ei reddiderunt in prefata Curia Habendam et tenendam ipsi Henrico et heredibus suis de Willelmo Briwere et heredibus suis imperpetuum faciendo inde servicium quantum ad predictam terram pertinebit Et pro hac recognicione sive concordia idem Henricus remisit predicto Willelmo omnia dampna que habuit per ipsum Willelmum []

Source (click image below to view full size)