Charter Document - 01790043

Charter Document - 01790043


Charter Number: 01790043
Cartulary Title: The Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1256
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f58v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exon[] a die sancti Martini in quindecim dies Anno regni regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo primo coram Gilberto de Prestone Henrico de Tracy Rogero de Wyncestre Willelmo de Englefelde et Willelmo de Cobeham Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum le Archer querentem et Johannem Guril deforciantem de quatuor ferlingis et quatuor acris terre cum pertinenciis in Cavebiri unde placitum conventur summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognicione fine et concordacione Idem Willelmus concessit predicto Johanni medietatem predicte terre cum pertinenciis scilicet illam medietatem que ubique jacet versus solem habendam et tenendam eidem Johanni de predicto Willelmo et heredibus suis tota vita ipsius Johannis reddendo inde per annum sex solidos et tres denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis Et faciet inde forinsecum servicium quod ad predictam medietatem predicte terre que ei per istum finem remanet pertinentur pro omni servicio consuetudine et exactione Et predictus Willelmus et heredes sui warantizabunt predicto Johanni predictam medietatem predicte terre cum pertinenciis que ei per istum finem remanet per predicta servicia contra omnes homines tota vita ipsius Johannis Et post decessum ipsius Johannis predicta medietas predicte terre cum pertinenciis que ei per istum finem remanet revertetur ad predictum Willelmum et heredes suos tenendum de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad illam terram pertinent imperpetuum

Source (click image below to view full size)