Charter Document - 01770461
| Charter Number: | 01770461 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmeref in octabis sancti Mathei apostoli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Simonem de Inlande petentem et Goscelinum de Brom et Alienor uxorem suam tenentes de xvij acris terre cum pertinentiis in Inland et in Gatele unde recognitio magne assise fuit sum monita inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Simon remisit et quietum clamauit predictis Goscelino et Alienor et heredibus Alienor totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia prefatus Goscelinus et Alienor uxor eius dederunt predicto Simoni ij marcas argenti Et sciendum quod predicti Goscelinus et Alienor dederunt et quietam clamauerunt predicto Simoni et heredibus suis j acram terre et dimidiam et j rodam terre et dimidiam rodam prati in Inland scilicet illam acram terre et dimidiam et dimidiam rodam prati juxta domum ipsius Simonis uersus orientem et j rodam juxta domum ipsius Simonis uersus occidentem de se et heredibus suis inperpetuum tenendum de capitali domino Et idem Simon dedit et quietas clamauit predictis Goscelino et Alienor et heredibus eorum ij acras in eadem uille in escambio predicte terre que abutant super feodum Hospitalis Jerosolem quas idem Goscelinus tenet de se et heredibus suis inperpetuum tenendum de capitali domino
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmeref in octabis sancti Mathei apostoli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Simonem de Inlande petentem et Goscelinum de Brom et Alienor uxorem suam tenentes de xvij acris terre cum pertinentiisnumeral in Inland et in Gatele unde recognitio magne assise fuit sum monita inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Simon remisit et quietum clamauit predictis Goscelino et Alienor et heredibus Alienor totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia prefatus Goscelinus et Alienor uxor eius dederunt predicto Simoni ij marcas argentinumeral Et sciendum quod predicti Goscelinus et Alienor dederunt et quietam clamauerunt predicto Simoni et heredibus suis j acram terre et dimidiamnumeral et j rodam terre et dimidiam rodam pratinumeral in Inland scilicet illam acram terre et dimidiam et dimidiam rodam prati juxta domum ipsius Simonis uersus orientem et j rodamnumeral juxta domum ipsius Simonis uersus occidentem de se et heredibus suis inperpetuum tenendum de capitali domino Et idem Simon dedit et quietas clamauit predictis Goscelino et Alienor et heredibus eorum ij acrasnumeral in eadem uille in escambio predicte terre que abutant super feodum Hospitalis Jerosolem quas idem Goscelinus tenet de se et heredibus suis inperpetuum tenendum de capitali domino
