Charter Document - 01770460
Charter Number: | 01770460 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Hertford in octabis natiuitatis beate Marie anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem de Rameseia petentem et Willelmum le Curteis tenentem de xx acris terre cum pertinentiis in Welles unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam terram quam Walterus pater predicti Willelmi tenuit in eadem uilla et in Enemeth[] et in Heligeia et alibi cum pertinentiis die quo idem Walterus iter suum arripuit uersus Jerosolem tenendam de predicto abbate et successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xx solidorum et sex millariorum et duodecim stikarum anguillarum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hac concessione predictus Willelmus remisit et quietas clamauit predicto abbati et successoribus suis xv acras terre in Welles qui jacent infra antiquam fendic de se et heredibus suis in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Hertford in octabis natiuitatis beate Marie anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem de Rameseia petentem et Willelmum le Curteis tenentem de xx acris terre cum pertinentiisnumeral in Welles unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis et totam terram quam Walterus pater predicti Willelmi tenuit in eadem uilla et in Enemeth[] et in Heligeia et alibi cum pertinentiis die quo idem Walterus iter suum arripuit uersus Jerosolem tenendam de predicto abbate et successoribus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xx solidorumnumeral et sex millariorum et duodecim stikarum anguillarumnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hac concessione predictus Willelmus remisit et quietas clamauit predicto abbati et successoribus suis xv acras terre in Welles qui jacent infra antiquam fendic de se et heredibus suis in perpetuum