Charter Document - 01770448
| Charter Number: | 01770448 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gypeswic die jouis festo sancti Petri ad uincula anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ordwi filium Rogeri petentem et Henricum filium Willelmi et Rogerum filium Ode tenentes de vij acris terre cum pertinentiis in Wikingham unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Ordwi remisit et quietum clamauit predictis Henrico et Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in prefata terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Henricus et Rogerus dederunt predicto Ordwi xx solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gypeswic die jouis festo sancti Petri ad uincula anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ordwi filium Rogeri petentem et Henricum filium Willelmi et Rogerum filium Ode tenentes de vij acris terre cum pertinentiisnumeral in Wikingham unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Ordwi remisit et quietum clamauit predictis Henrico et Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in prefata terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Henricus et Rogerus dederunt predicto Ordwi xx solidos sterlingorumnumeral
