Charter Document - 01770445
Charter Number: | 01770445 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gypeswic die jouis festo sancti Petri ad uincula anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Warnerum de Waxtunesham petentem et Vincentium priorem monachorum de Theford[] et conuentum eiusdem loci tenentes de ij carucatas terre cum pertinentiis in Kiluerdestun et de Norewika cum pertinentiis et de seruitio Damiani in Croxtun scilicet iiij solidis et de j piscaria in Snareshill ad valentiam v solidorum et de prato de Heimundesholmo unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Warnerus remisit et quietum clamauit predictis priori et conuentui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habuit in predicta terra et in predictis seruitio et piscaria et in prato de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti prior et conuentus concesserunt predicto Warnero et heredibus suis totum feodum suum quod habuerunt in Thorp et in Heueningham in homagiis et reditibus et aliis seruitiis sine ullo retene mento tenendum de predictis priore et conuentu et eorum successoribus inperpetuum per liberum seruitium unius libre thuris per annum pro omni seruitio reddende ad festum omnium sanctorum Et preterea idem prior et conuentus remiserunt et quieta clamauerunt predictum Warnerum et heredes suos omnia demanda que habuerunt uersus ipsum Warnerum de eis et successoribus suis inperpetuum Et idem Warnerus remisit et quieta clamauit predictis priori et conuentui omnia debita et cartas et querelas quas idem Warnerus habuit aduersus predictos priorem et conuentum de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus prior dedit predicto Warnero c marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gypeswic die jouis festo sancti Petri ad uincula anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Warnerum de Waxtunesham petentem et Vincentium priorem monachorum de Theford[] et conuentum eiusdem loci tenentes de ij carucatas terre cum pertinentiisnumeral in Kiluerdestun et de Norewika cum pertinentiis et de seruitio Damiani in Croxtun scilicet iiij solidisnumeral et de j piscarianumeral in Snareshill ad valentiam v solidorumnumeral et de prato de Heimundesholmo unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Warnerus remisit et quietum clamauit predictis priori et conuentui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habuit in predicta terra et in predictis seruitio et piscaria et in prato de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti prior et conuentus concesserunt predicto Warnero et heredibus suis totum feodum suum quod habuerunt in Thorp et in Heueningham in homagiis et reditibus et aliis seruitiis sine ullo retene mento tenendum de predictis priore et conuentu et eorum successoribus inperpetuum per liberum seruitium unius libre thuris per annum pro omni seruitio reddende ad festum omnium sanctorum Et preterea idem prior et conuentus remiserunt et quieta clamauerunt predictum Warnerum et heredes suos omnia demanda que habuerunt uersus ipsum Warnerum de eis et successoribus suis inperpetuum Et idem Warnerus remisit et quieta clamauit predictis priori et conuentui omnia debita et cartas et querelas quas idem Warnerus habuit aduersus predictos priorem et conuentum de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus prior dedit predicto Warnero c marcas argentinumeral