Charter Document - 01770436
Charter Number: | 01770436 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gipewic ad vincula sancti Petri anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Radulfum filium Henrici petentem et Agnetem de Melham tenentem per Johannem Pepin filium suum positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum de xxviij acris terre cum pertinentiis in Bittringe unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefatus Radulfus remisit et quietam clamauit predicte Agneti et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia prefata Agnes concessit prefato Radulfo unam acram terre juxta Lowedich uersus aquilonem sibi et heredibus suis tenendum de se et de heredibus suis inperpetuum soluendo annuatim pro predicta acra terre et pro tota terra quam idem Radulfus tenet de ea in predicta uilla viij denarios pro omni seruitio scilicet ad vincula sancti Petri Et preterea predicta Agnes dedit predicto Radulfo dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gipewic ad vincula sancti Petri anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Radulfum filium Henrici petentem et Agnetem de Melham tenentem per Johannem Pepin filium suum positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum de xxviij acris terre cum pertinentiisnumeral in Bittringe unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefatus Radulfus remisit et quietam clamauit predicte Agneti et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia prefata Agnes concessit prefato Radulfo unam acram terre juxta Lowedich uersus aquilonem sibi et heredibus suis tenendum de se et de heredibus suis inperpetuum soluendo annuatim pro predicta acra terre et pro tota terra quam idem Radulfus tenet de ea in predicta uilla viij denarios pro omni seruitio scilicet ad vincula sancti Petri Et preterea predicta Agnes dedit predicto Radulfo dimidiam marcam argenti