Charter Document - 01770432

Charter Document - 01770432


Charter Number: 01770432
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn in die sancti Jacobi anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Mabill[is] filiam Willelmi de Bretheham et Adeldredam sororem suam petentes et Walterum filium Heruei et Jacobum fratrem suum tenentes de viginti acris terre cum pertinentiis in Bretham unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Walterus et Jacobus recognouerunt totam predictam terram et totam terram quam Willelmus de Bretheham pater predictarum Mabill[is] et Adeldrede tenuit esse jus ipsius Mabill[is] et Adeldrede et eam remiserunt et quietam clamauerunt predictis Mabill[] et Adeldrede et heredibus earum de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predicte Mabill[is] et Aildreda concesserunt predictis Waltero et Jacobo et heredibus eorum xx acras terre in eadem villa de terra quam Matillis mater predictorum Walteri et Jacobi tenet in dote cum masagio ipsius Matillidis post obitum ipsius Matillidis scilicet xiiij acras juxta terram Linet et vj acras que jacent ad Lingmiddelberg tenendas de se et heredibus eorum inperpetuum per liberum seruitium ij solidorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis viij denarios et ad festum sancti Andree viij denarios et ad pentecosten viij denarios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn in die sancti Jacobi anno regni regis Johannis iiij cdateoram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Mabill[is] filiam Willelmi de Bretheham et Adeldredam sororem suam petentes et Walterum filium Heruei et Jacobum fratrem suum tenentes de viginti acris terre cum pertinentiis in Bretham unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Walterus et Jacobus recognouerunt totam predictam terram et totam terram quam Willelmus de Bretheham pater predictarum Mabill[is] et Adeldrede tenuit esse jus ipsius Mabill[is] et Adeldrede et eam remiserunt et quietam clamauerunt predictis Mabill[] et Adeldrede et heredibus earum de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predicte Mabill[is] et Aildreda concesserunt predictis Waltero et Jacobo et heredibus eorum numeralxx acras terre in eadem villa de terra quam Matillis mater predictorum Walteri et Jacobi tenet in dote cum masagio ipsius Matillidis post obitum ipsius Matillidis scilicnumeralet xiiij acras juxta terram Linnumeralet et vj acras que jacent ad Lingmiddelberg tenendas de se et heredibus eorum inperpetuum per liberum seruitium numeralij solidorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis vnumeraliij denarios et ad festum sancti Andree vnumeraliij denarios et ad pentecosten vnumeraliij denarios