Charter Document - 01770423

Charter Document - 01770423


Charter Number: 01770423
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn in die sancte Marie Magdalene anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Godefridum filium Rogeri petentem et Willelmum de Burun tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Freng unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Godefridus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Godefrido et heredibus suis j acram et j rodam terre in eadem uilla scilicet iij rodas juxta croftam ipsius Godefridi uersus austrum et dimidiam acram que jacet ad Medelesties Tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium iiij denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij denarios et ad annunciationem beate Marie ij denarios et ad scutagium xx solidorum iij obolos et ad plus plus et ad minus minus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lenn in die sancte Marie Magdalene anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Godefridum filium Rogeri petentem et Willelmum de Burun tenentem de v acris terre cum pertinentiisnumeral in Freng unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Godefridus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Godefrido et heredibus suis j acramnumeral et j rodam terrenumeral in eadem uilla scilicet iij rodasnumeral juxta croftam ipsius Godefridi uersus austrum et dimidiam acram que jacet ad Medelesties Tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium iiij denariorumnumeral per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij denariosnumeral et ad annunciationem beate Marie ij denariosnumeral et ad scutagium xx solidorumnumeral iij obolosnumeral et ad plus plus et ad minus minus