Charter Document - 01770411

Charter Document - 01770411


Charter Number: 01770411
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] et Reginaldo de Corenhill et Waltero de Crepping et Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Godam filiam Susanne petentem et Willelmum Picot tenentem de sex acris terre cum pertinentiis in Bramerton unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit in curia prefata scilicet quod predicta Goda remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predictis sex acris cum pertinentiis in perpetuum predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicte Gode duas acras terre scilicet unam acram que abutissat super viam juxta molendinum predicti Willelmi uersus meridiem a molendino et illam terram pro dimidia acra que abutissat super eandem viam uersus meridiem a molendino ex alia parte eiusdem uie et illam terram pro dimidia acra que jacet in Flaxland sibi et heredibus suis tenendas de Reinero de Ho et heredibus suis in perpetuum per seruitium duorum denariorum per annum pro omni seruitio ad festum sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] et Reginaldo de Corenhill et Waltero de Crepping et Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Godam filiam Susanne petentem et Willelmum Picot tenentem de sex acris terre cum pertinentiis in Bramerton unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit in curia prefata scilicet quod predicta Goda remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predictis sex acris cum pertinentiis in perpetuum predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicte Gode duas acras terre scilicet unam acram que abutissat super viam juxta molendinum predicti Willelmi uersus meridiem a molendino et illam terram pro dimidia acra que abutissat super eandem viam uersus meridiem a molendino ex alia parte eiusdem uie et illam terram pro dimidia acra que jacet in Flaxland sibi et heredibus suis tenendas de Reinero de Ho et heredibus suis in perpetuum per seruitium duorum denariorum per annum pro omni seruitio ad festum sancti Michaelis