Charter Document - 01770399
Charter Number: | 01770399 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] et Reginaldo de Cornh[ill] Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Willelmi petentem et Willelmum palmarium tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Filebi unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit in prefata curia scilicet quod prefatus Willelmus filius Willelmi remisit et quietum clamauit prefato Willelmo palmer[io] et heredibus suis de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia prefatus Willelmus palmer concessit Willelmo filio Willelmi dimid[iam] acre terre que jacet in campo de Filebi apud Poketorp uersus orientem tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium trium denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis tres obolos ad pasca tres obolos Et preterea prefatus Willelmus palmer dedit prefato Willelmo filio Willelmi dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] et Reginaldo de Cornh[ill] Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Willelmi petentem et Willelmum palmarium tenentem de v acris terre cum pertinentiisnumeral in Filebi unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit in prefata curia scilicet quod prefatus Willelmus filius Willelmi remisit et quietum clamauit prefato Willelmo palmer[io] et heredibus suis de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia prefatus Willelmus palmer concessit Willelmo filio Willelmi dimid[iam] acre terre que jacet in campo de Filebi apud Poketorp uersus orientem tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium trium denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis tres obolos ad pasca tres obolos Et preterea prefatus Willelmus palmer dedit prefato Willelmo filio Willelmi dimidiam marcam argenti