Charter Document - 01770388

Charter Document - 01770388


Charter Number: 01770388
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Noruic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insull[] Reginaldo de Cornill[] Waltero de Creping et Reginaldo de Argent[] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Heliam filium Radulfi petentem et Widonem de Torp tenentem de reditu iiij solidorum et vj denariorum cum pertinentiis in Meregetrop unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit in prefata curia scilicet quod predictus Helias remisit et quietum clamauit predicto Widoni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto reditu de se et de heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Wido concessit predicto Helie et heredibus suis iiij acras terre in Berwic in augmentum liberi tenementi sui quod de eo prius tenuit in Buguneshae que jacet juxta croftum Waringari Frost

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Noruic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] de Insull[] Reginaldo de Cornill[] Waltero de Creping et Reginaldo de Argent[] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Heliam filium Radulfi petentem et Widonem de Torp tenentem de reditu iiij solidorumnumeral et vj denariorumnumeral cum pertinentiis in Meregetrop unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit in prefata curia scilicet quod predictus Helias remisit et quietum clamauit predicto Widoni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto reditu de se et de heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Wido concessit predicto Helie et heredibus suis iiijnumeral acras terre in Berwic in augmentum liberi tenementi sui quod de eo prius tenuit in Buguneshae que jacet juxta croftum Waringari Frost