Charter Document - 01770377
Charter Number: | 01770377 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Thomam filium Safrid petentem et Robertum Esturmi tenentem de iij solidis redditus cum pertinentiis in Straton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Thomas remisit et quietum clamauit predicto Roberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto redditu de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus dedit predicto Thome ij marcas argenti