Charter Document - 01770375

Charter Document - 01770375


Charter Number: 01770375
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sancti Benedicti anno regni regis [Johannis] iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Stephanum filium Godwin[i] petentem et Clementem et Rogerum de Coleby et Aluiuam matrem eorum tenentes de vj acris terre cum pertinentiis in Coleby unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamauit predictis Clementi et Rogero de Colebi et Aluiue matri eorum et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Clemens et Rogerus et Aluiua concesserunt predicto Stephano et heredibus suis j acram terre in eadem uilla cuius acre medietas jacet in campo qui uocatur Kentingwelle et alia medietas inter terram Simonis de Krakeford et Simonis filii Radulfi ad Colebythorn tenendam de se et heredibus eorum per liberum seruitium j denarii per annum pro omni seruitio reddendi ad festum sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sancti Benedicti anno regni regis [Johannis] iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Stephanum filium Godwin[i] petentem et Clementem et Rogerum de Coleby et Aluiuam matrem eorum tenentes de vj acris terre cum pertinentiisnumeral in Coleby unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamauit predictis Clementi et Rogero de Colebi et Aluiue matri eorum et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Clemens et Rogerus et Aluiua concesserunt predicto Stephano et heredibus suis j acram terrenumeral in eadem uilla cuius acre medietas jacet in campo qui uocatur Kentingwelle et alia medietas inter terram Simonis de Krakeford et Simonis filii Radulfi ad Colebythorn tenendam de se et heredibus eorum per liberum seruitium j denariinumeral per annum pro omni seruitio reddendi ad festum sancti Michaelis