Charter Document - 01770354
Charter Number: | 01770354 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem de Hulm petentem et Thomam Ridell et Ceciliam uxorem suam deforcientes de tercia parte aduocationis ecclesie de Bastwic unde recognitio sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Thomas et Cecilia recognouerunt predictam terciam partem aduocationis predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto abbati et successoribus suis de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas dedit predictis Thome et Cecilie dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem de Hulm petentem et Thomam Ridell et Ceciliam uxorem suam deforcientes de tercia parte aduocationis ecclesie de Bastwic unde recognitio sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Thomas et Cecilia recognouerunt predictam terciam partem aduocationis predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto abbati et successoribus suis de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas dedit predictis Thome et Cecilie dimidiam marcam argenti