Charter Document - 01770345
Charter Number: | 01770345 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem de Depeham et Isabellam uxorem suam petentes et Joscelinum de Birlingham et Matildam uxorem suam tenentes de xij acris terre cum pertinentiis in Birlingham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Joscelinus et Matilda recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Johannis et Isabelle Et pro hac recognitione et fin[ali] concordia predictus Johannes et Isabella concesserunt predictis Goscelino et Matilde totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus eorum tota uita ipsius Goscelini et Matilde per liberum seruitium iiij solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij solidos et ad pascha ij solidos Et post decessum predictorum Goscelini et Matilde tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Johannem et Isabellam et heredes ipsius Isabelle inperpetuum Et pro hac concessione predicti Joscelinus et Matilda dederunt predictis Johanni et Isabelle v marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem de Depeham et Isabellam uxorem suam petentes et Joscelinum de Birlingham et Matildam uxorem suam tenentes de xij acris terre cum pertinumeralnentiis in Birlingham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Joscelinus et Matilda recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Johannis et Isabelle Et pro hac recognitione et fin[ali] concordia predictus Johannes et Isabella concesserunt predictis Goscelino et Matilde totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus eorum tota uita ipsius Goscelini et Matilde per liberum seruitium iiij sonumerallidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij numeralsolidos et ad pascha ij numeralsolidos Et post decessum predictorum Goscelini et Matilde tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Johannem et Isabellam et heredes ipsius Isabelle inperpetuum Et pro hac concessione predicti Joscelinus et Matilda dederunt predictis Johanni et Isabelle v marcas numeralargenti