Charter Document - 01770341
Charter Number: | 01770341 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insula Reginaldo de Corenhull[] Reginaldo de Argenteom Waltero de Crepping[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum Kempe et Margaretam uxorem suam et Ulfketell[] de Derebi et Hawisam uxorem suam et Edam uiduam petentes et Willelmum filium Merild[] tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Bilneia unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod medietas predicte terre cum pertinentiis uersus occidentem remanet predictis Rogero et Margarete et Ulfketell[] et Hawise et Ede et heredibus suis inperpetuum tenendam de capitali domino faciendo seruitium quod ad illam medietatem pertinet Et altera medietas predicte terre cum pertinentiis uersus orientem remanet predicto Willelmo et heredibus suis inperpetuum tenendam de capitali domino faciendo seruitium quod ad illam medietatem pertinet