Charter Document - 01770339
Charter Number: | 01770339 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Gaufridum capellanum petentem et Rogerum filium Safridi tenentem de iij acris terre cum pertinentiis in Burstone unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gaufridus remisit et quietum clamauit predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus dedit predicto Gaufrido dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Gaufridum capellanum petentem et Rogerum filium Safridi tenentem de iij acris terre cum pertinenumeralntiis in Burstone unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gaufridus remisit et quietum clamauit predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus dedit predicto Gaufrido dimidiam marcam argenti