Charter Document - 01770338

Charter Document - 01770338


Charter Number: 01770338
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum et Johannem et Robertum fratres petentes et Drogonum filium Godefridi de Reinham tenentem de xxxij acris terre cum pertinentiis in Reinham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Willelmus et Johannes et Robertus remiserunt et quietum clamauerunt predicto Drogono et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fin[ali] concordia predictus Drogonus concessit predictis Willelmo et Johanni et Roberto x acras terre cum pertinentiis in eadem uilla scilicet ij acras sub curia Johannis Pauperis et j rodam ad Heuekeshill et ij acras in Estmor et ad Ningacras ij acras et ad Beregate ij acras et dimidiam acram ad Suthwadhengat et ad Stanacra j acram tenendas de predicto Drogono et heredibus suis sibi et heredibus suis per liberum seruitium xiiij denariorum et oboli per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis v denarios et ad pascha floridum v denarios et ad festum sancti Johannis baptiste iiij denarios et obolum et ad scutagium domini regis ad xx solidos et j obolum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum et Johannem et Robertum fratres petentes et Drogonum filium Godefridi de Reinham tenentem de xxxij acris terre cum pertinentiisnumeral in Reinham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Willelmus et Johannes et Robertus remiserunt et quietum clamauerunt predicto Drogono et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fin[ali] concordia predictus Drogonus concessit predictis Willelmo et Johanni et Roberto x acras terre cum pertinentiisnumeral in eadem uilla scilicet ij acrasnumeral sub curia Johannis Pauperis et j rodamnumeral ad Heuekeshill et ij acrasnumeral in Estmor et ad Ningacras ij acrasnumeral et ad Beregate ij acras et dimidiam acramnumeral ad Suthwadhengat et ad Stanacra j acramnumeral tenendas de predicto Drogono et heredibus suis sibi et heredibus suis per liberum seruitium xiiij denariorumnumeral et oboli per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis v denariosnumeral et ad pascha floridum v denariosnumeral et ad festum sancti Johannis baptiste iiij denarios et obolumnumeral et ad scutagium domini regis ad xx solidosnumeral et j obolumnumeral