Charter Document - 01770337

Charter Document - 01770337


Charter Number: 01770337
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Bartholomeum de Reddam petentem et Willelmum filium Matthei de Reddham tenentem de v solidis redditum cum pertinentiis in Whittun unde placitum fuit inter eos in curia prefata de warantizatione carte scilicet quod predictus Bartholomeus remisit et quiete clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis v solidis redditus de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine concordia predictus Willelmus concessit predicto Bartholomeo et heredibus suis situm molendini et stagnum de Whittun tenendum de predicto Willelmo et heredibus suis per seruitium unius libre piperis per annum pro omni seruitio scilicet ad natale domini

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Bartholomeum de Reddam petentem et Willelmum filium Matthei de Reddham tenentem de v solidis redditum cum pertinenumeralntiis in Whittun unde placitum fuit inter eos in curia prefata de warantizatione carte scilicet quod predictus Bartholomeus remisit et quiete clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis v solidis reddnumeralitus de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine concordia predictus Willelmus concessit predicto Bartholomeo et heredibus suis situm molendini et stagnum de Whittun tenendum de predicto Willelmo et heredibus suis per seruitium unius libre piperis per annum pro omni seruitio scilicet ad natale domini