Charter Document - 01770313
Charter Number: | 01770313 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill[] Waltero de Creping[] Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Roberti petentem et Willelmum filium Godwin[] et Gilbertum filium Bippe tenentes de iiij acris terre cum pertinentiis in Wichingham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Gilbertus recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi filii Roberti et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Willelmo filio Roberti et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus filius Roberti concessit predicto Gilberto et heredibus suis unam acram terre in Wichingham quam Warinus fullo tenuit tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis iiij denarios et ad pascha iiij denarios
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill[] Waltero de Creping[] Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Roberti petentem et Willelmum filium Godwin[] et Gilbertum filium Bippe tenentes de iiij acris terre cum pertinentiisnumeral in Wichingham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Gilbertus recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi filii Roberti et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Willelmo filio Roberti et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus filius Roberti concessit predicto Gilberto et heredibus suis unam acram terre in Wichingham quam Warinus fullo tenuit tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium viij denariorumnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis iiijnumeral denarios et ad pascha iiijnumeral denarios