Charter Document - 01770309
Charter Number: | 01770309 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argen[tum] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem de Coletun petentem et Eluered Stein tenentem de vj acris terre cum pertinentiis in Coletun quas idem Johannes clamebat pertinere ad laicum feodum suum et unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Johannes remisit et quietum clamauit predicto Eluered et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Eluered concessit predicto Johanni et heredibus suis ij acras terre de eadem terra scilicet j acram ad molendinum de Bereford uersus orientem et j acram ad Langemere tenendas de predicto Eluered[] et heredibus suis sibi et heredibus suis per liberum seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij denarios et ad natale domini ij denarios et ad pascha ij denarios et ad festum sancti Johannis baptiste ij denarios
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argen[tum] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem de Coletun petentem et Eluered Stein tenentem de vj acris terre cum pertinennumeraltiis in Coletun quas idem Johannes clamebat pertinere ad laicum feodum suum et unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Johannes remisit et quietum clamauit predicto Eluered et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Eluered concessit predicto Johanni et heredibus suis ij acras terre dnumerale eadem terra scilicet j acram anumerald molendinum de Bereford uersus orientem et j acram ad numeralLangemere tenendas de predicto Eluered[] et heredibus suis sibi et heredibus suis per liberum seruitium viij denariorum pernumeral annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis ij denarios et numeralad natale domini ij denarios et numeralad pascha ij denarios et numeralad festum sancti Johannis baptiste ij denariosnumeral