Charter Document - 01770299
Charter Number: | 01770299 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum personam de Sweinestorp petentem per Ricardum de Sweinestorp positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Milonem de Sweinestorp et Matillidem uxorem suam tenentes de decem acris terre cum pertinentiis in Sweinestorp unde recognitio sum monita fuit inter eos utrum essent laicum feudum predictorum Milonis et Matillidis an libera elemosina pertinens ad ecclesiam sancti Petri de Sweinestorp scilicet predicti Milo et Matillis recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse liberam elemosinam predicte ecclesie et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicte ecclesie de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Walterus dedit predictis Miloni et Matillidi ij marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum personam de Sweinestorp petentem per Ricardum de Sweinestorp positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Milonem de Sweinestorp et Matillidem uxorem suam tenentes de decem acris terre cum pertinentiis in Sweinestorp unde recognitio sum monita fuit inter eos utrum essent laicum feudum predictorum Milonis et Matillidis an libera elemosina pertinens ad ecclesiam sancti Petri de Sweinestorp scilicet predicti Milo et Matillis recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse liberam elemosinam predicte ecclesie et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicte ecclesie de se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Walterus dedit predictis Miloni et Matillidi ij marcas anumeralrgenti