Charter Document - 01770298

Charter Document - 01770298


Charter Number: 01770298
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Martinum filium Rogeri petentem et Petrum filium Siriche tenentem de iij acris terre cum pertinentiis in Westwineche unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Martinus remisit et quietum clamauit predicto Petro et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Petrus dedit predicto Martino dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Martinum filium Rogeri petentem et Petrum filium Siriche tenentem de iij acris terre cum pertinentiisnumeral in Westwineche unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Martinus remisit et quietum clamauit predicto Petro et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Petrus dedit predicto Martino dimidiam marcam argenti