Charter Document - 01770292

Charter Document - 01770292


Charter Number: 01770292
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhull Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum personam de Helghetun petentem et Godefridum filium Alani tenentem de dimidia acra prati cum pertinentiis in Helghet[un] quam idem Willelmus clamabat esse liberam elemosinam ecclesie de Helghetun unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Godefridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius ecclesie et eam remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis predicte ecclesie in perpetuum Et sciendum est quod illa dimidia acra prati jacet inter Middelmiln et uillam de Helghetun

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhull Waltero de Crepping Reginaldo de Argentom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum personam de Helghetun petentem et Godefridum filium Alani tenentem de dimidia acra prati cum pertinentiis in Helghet[un] quam idem Willelmus clamabat esse liberam elemosinam ecclesie de Helghetun unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Godefridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius ecclesie et eam remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis predicte ecclesie in perpetuum Et sciendum est quod illa dimidia acra prati jacet inter Middelmiln et uillam de Helghetun