Charter Document - 01770288

Charter Document - 01770288


Charter Number: 01770288
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insula Reginaldo de Corenhull[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argenteom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis ibi tunc presentibus inter Alanum de Wichtun petentem et Rogerum de Cressingham et Agn[etem] uxorem suam tenentes de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Wichtun[] unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Rogerus et Agn[es] recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alani et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Alano et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia fine et concordia predictus Alanus dedit predictis Rogero et Agn[eti] x marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[] de Insula Reginaldo de Corenhull[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argenteom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis ibi tunc presentibus inter Alanum de Wichtun petentem et Rogerum de Cressingham et Agn[etem] uxorem suam tenentes de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Wichtun[] unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Rogerus et Agn[es] recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alani et eam remiserunt et quietam clamauerunt predicto Alano et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia fine et concordia predictus Alanus dedit predictis Rogero et Agn[eti] x marcas argentinumeral