Charter Document - 01770284
| Charter Number: | 01770284 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis J[ohannis] iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Galfridum filium Johannis petentem et Ricardum filium Emelot et Toke fratrem eius tenentes de xij acris terre cum pertinentiis in Gotele unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Galfridus remisit et quietum clamauit predictis Ricardo et Toke et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fin[ali] concordia prefatus Ricardus et Toke dederunt prefato Galfrido xx solidos argenti
