Charter Document - 01770282

Charter Document - 01770282


Charter Number: 01770282
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Vincentium clericum de Surlingham petentem et Herbertum de Helghetun tenentem de xxij acris terre cum pertinentiis in Surlingham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod idem Herbertus tota uita Ediue matris predicti Vincentii quam in uxorem cepit tenebit predictam terram cum pertinentiis de predicto Vincentio per liberum seruitium ij solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis xij denarios et ad pascha xij denarios saluo forinseco seruitio et ad scutagium domini regis ad xx solidos iij denarios et obolum et ad plus plus et ad minus minus Et si forte predicta Ediua moriatur priusquam idem Herbertus tota predicta terra cum pertinentiis redibit et remanebit quieta predicto Vincentio et heredibus suis de predicto Herberto et heredibus suis saluis predicto Herberto omnibus catallis suis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Corenhill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Vincentium clericum de Surlingham petentem et Herbertum de Helghetun tenentem de xxij acris terre cum pertinenumeralntiis in Surlingham unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod idem Herbertus tota uita Ediue matris predicti Vincentii quam in uxorem cepit tenebit predictam terram cum pertinentiis de predicto Vincentio per liberum seruitium ij solinumeraldorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis xij dennumeralarios et ad pascha xij dennumeralarios saluo forinseco seruitio et ad scutagium domini regis ad xx solidos iij dennumeralarios et obolum et ad plus plus et ad minus minus Et si forte predicta Ediua moriatur priusquam idem Herbertus tota predicta terra cum pertinentiis redibit et remanebit quieta predicto Vincentio et heredibus suis de predicto Herberto et heredibus suis saluis predicto Herberto omnibus catallis suis