Charter Document - 01770280
Charter Number: | 01770280 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iij [] coram G[] de Insula Reginaldo de Cornill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum Bataill[e] petentem et Rogerum Maloisell tenentem de vij acris terre cum pertinentiis in Diche [] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Rogero et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et de heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Andree iij denarios et ad annunciationem beate Marie iij denarios Et pro hac concessione idem Rogerus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit [] que incipit ad gardun[] Roberto Tucke et extendit uersus occidentem sicut diuisa fuit inter Deo donatum et predictum Rogerum de se et de heredibus suis inperpetuum et idem Willelmus remisit et quietum clamauit predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in mora que jacet inter gardinum Roberti Tucke et [] Watellum uersus calcetam que extendit usque ad monasterium de Sueington de se et de heredibus suis in perpetuum