Charter Document - 01770273

Charter Document - 01770273


Charter Number: 01770273
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurie proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Philippum filium Yuonis petentem et Willelmum filium Yuonis tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Tiueteshal unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Philippus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Philippo et heredibus suis duas acras terre in Tiueteshal que jacent juxta Uluestuft tenendas de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium ij denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad natale Et preterea idem Willelmus dedit predicto Philippo ij marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurie proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornhill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Philippum filium Yuonis petentem et Willelmum filium Yuonis tenentem de xxx acris terre cum pertinenumeralntiis in Tiueteshal unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Philippus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Philippo et heredibus suis duas acras terre in Tiueteshal que jacent juxta Uluestuft tenendas de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium ij denariornumeralum per annum pro omni seruitio reddendorum ad natale Et preterea idem Willelmus dedit predicto Philippo ij marcas argennumeralti