Charter Document - 01770272
Charter Number: | 01770272 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wes[t]m[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis iiij coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justiciar[iis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Aliciam filiam Willelmi de Hadestone petentem et Agatham sororem suam tenentem de quarta parte terrarum et tenementorum que fuerunt predicto Willelmo patri earum in uillis de Bunewelle Carletonerode et Tibeham et in aliis ubicunque fuerint unde placitum fuit inter eas in prefata curia scilicet quod predicta Alicia recognoscit totam predictam terram cum omnibus pertinentiis esse jus predicte Agathe et remittit et quiet clamat pro se et heredibus suis in perpetuum Pro hac autem recognitione remissione et quieta clamatione et finali concordia predicta Agatha dat predicte Alicie triginta marcas sterlingorum ita quod nec predicta Alicia nec heredes sui aliquod jus uel clamium in predictis terris seu tenementis uel in aliquibus terris que unquam fuerunt Willelmo de Hadeston[] patri earum de cetero possint abere uel reclamare
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wes[t]m[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis iiijdate coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornill Waltero de Crepping Reginaldo de Argent[um] justiciar[iis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Aliciam filiam Willelmi de Hadestone petentem et Agatham sororem suam tenentem de quarta parte terrarum et tenementorum que fuerunt predicto Willelmo patri earum in uillis de Bunewelle Carletonerode et Tibeham et in aliis ubicunque fuerint unde placitum fuit inter eas in prefata curia scilicet quod predicta Alicia recognoscit totam predictam terram cum omnibus pertinentiis esse jus predicte Agathe et remittit et quiet clamat pro se et heredibus suis in perpetuum Pro hac autem recognitione remissione et quieta clamatione et finali concordia predicta Agatha dat predicte Alicie triginta marcas sterlingorum ita quod nec predicta Alicia nec heredes sui aliquod jus uel clamium in predictis terris seu tenementis uel in aliquibus terris que unquam fuerunt Willelmo de Hadeston[] patri earum de cetero possint abere uel reclamare