Charter Document - 01770271

Charter Document - 01770271


Charter Number: 01770271
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wes[t]m[onasterium] in octabis sancti Hillarii anno regni regis Johannis tercio coram G[odefrido] de Insul[a] Reginaldo de Cornill Waltero de Creping Reginaldo de Argentum justiciar[iis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Mariam filiam Willelmi de Hadeston petentem et Agatham sororem suam tenentem quarta parte terrarum et tenementorum que fuerunt quondam Willelmo predicto patri earum in uillis de Bunewelle Carletonrode et Tibeham et in aliis ubicunque fuerint unde placitum fuit inter eas in prefata curia scilicet quod predicta Maria recognoscit totam predictam [ter]ram cum pertinentiis esse jus predicte Agathe et [] remittit et quieteclamat pro se et heredibus suis predicte Agathe et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione predicta Agatha dat predicte Marie viginti et quatuor marcas argenti Et predicta Maria nec heredes sui aliquod jus uel clamium in predictis terris uel tenementis seu in aliquibus terris uel tenementis que unquam fuerunt Willelmo de Hadston[] patri illarum possint abere uel reclamare inperpetuum

Source (click image below to view full size)