Charter Document - 01770270

Charter Document - 01770270


Charter Number: 01770270
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Yllarii anno regni regis Johannis tercio coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Simone de Pateshill Johanne de Gestling Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Hermar[] de Limesie petentem et Gilbertum abbatem de Langeleg tenentem de una carucata terre cum omnibus pertinentiis in Langeleg unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hermar[] remisit et quietum clamauit predicto abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum omnibus pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas dedit predicto Hermar[] quadraginta marcas agenti

Source (click image below to view full size)