Charter Document - 01770269
Charter Number: | 01770269 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] anno regni regis Johannis iij die martis proxima ante festum sancti Laurentii coram J[ohanne]o Norwic[ensis] magistro G[] de Insula Osberto filio Heruei Waltero de Crepping justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Robertum Crawe petentem et Gaufridum Crawe tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Stratton unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Robertus pro se et heredibus suis quietum clamauit totum jus et clamium quod dixit se habere in prefata carrucata terre cum pertinentiis Gaufrido predicto primogenito fratri suo tamquam recto heredi et heredibus eius in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Gaufridus dedit et concessit eidem Roberto et heredibus eius uel cuicumque assignare uoluit [] uiris religiosis septem acras terre cum pertinentiis in Straton[] scilicet Offrichestoft cum pertinentiis pro tribus acris et ad portam Alwini Cupere iiij acras uersus occidentem tenendum de se et heredibus suis inperpetuum reddendo inde ad xx solidos de scutagio domini regis cum aduenerit duos denarios et ad plus plus et ad minus minus pro omni seruitio Gaufridus uero et heredes eius warantizare debent [] vij acras terre cum pertinentiis eidem Roberto et heredibus eius uel cui assignauerit inperpetuum contra omnes
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] anno regni regis Johannis iijdate die martis proxima ante festum sancti Laurentii coram J[ohanne]o Norwic[ensis] magistro G[] de Insula Osberto filio Heruei Waltero de Crepping justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Robertum Crawe petentem et Gaufridum Crawe tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Stratton unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Robertus pro se et heredibus suis quietum clamauit totum jus et clamium quod dixit se habere in prefata carrucata terre cum pertinentiis Gaufrido predicto primogenito fratri suo tamquam recto heredi et heredibus eius in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Gaufridus dedit et concessit eidem Roberto et heredibus eius uel cuicumque assignare uoluit [] uiris religiosis septem acras terre cum pertinentiis in Straton[] scilicet Offrichestoft cum pertinentiis pro tribus acris et ad portam Alwini Cupere iiij acras uersus occidentem tenendum de se et heredibus suis inperpetuum reddendo inde ad xxnumeral solidos de scutagio domini regis cum aduenerit duos denarios et ad plus plus et ad minus minus pro omni seruitio Gaufridus uero et heredes eius warantizare debent [] vijnumeral acras terre cum pertinentiis eidem Roberto et heredibus eius uel cui assignauerit inperpetuum contra omnes