Charter Document - 01770264

Charter Document - 01770264


Charter Number: 01770264
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancte trinitatis in xv dies anno regni regis Johannis tercio coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Wicheton Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Sudale petentem per Simonem filium suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum filium Turlac tenentem de xxj acris terre cum pertinentiis in Plumsted et in Beringham et Wlterton unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti et eam remisit et quietam clamauit predicto Roberto et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus dedit predicto Radulfo viginti solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)