Charter Document - 01770263

Charter Document - 01770263


Charter Number: 01770263
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis tercio coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Wicheton magistro Radulfo de Stok[e] Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Henricum de Marisco petentem et Henricum pincernam et Julianam sororem suam et Henricum filium ipsius Juliane tenentes de xl acris terre cum pertinentiis in Hemsted et in Bodeham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus de Marisco recognouit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Henrici pincerna Habendam et tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per seruitium quatuor solidorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Johannis baptiste xij denarios et ad festum sancti Michaelis xij denarios et ad festum sancti Andree xij denarios et ad annunciationem sancte Marie xij denarios saluo tenemento predictorum Juliane et Henrici et preter tres acras terre in Hemsted que jacent juxta domum Ailmari quas idem Henricus pincerna remisit et quietas clamauit predicto Henrico de Marisco et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione et concessione et fine et concordia predictus Henricus pincerna remisit et quietum clamauit predicto Henrico de Marisco et heredibus totum jus et clamium quod habuit in una carucata terre cum omnibus pertinentiis suis in Hemsted et in Bodeham quam idem Henricus pincerna clamabat uersus predictum Henricum de Marisco de se et heredibus suis inperpetuum Et preterea idem Henricus pincerna dedit predicto Henrico de Marisco duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancte trinitatis anno regni regis Johannis tercio coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Wicheton magistro Radulfo de Stok[e] Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Henricum de Marisco petentem et Henricum pincernam et Julianam sororem suam et Henricum filium ipsius Juliane tenentes de xl acris terre cum pertinentiisnumeral in Hemsted et in Bodeham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus de Marisco recognouit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Henrici pincerna Habendam et tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per seruitium quatuor solidorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Johannis baptiste xij denarios enumeralt ad festum sancti Michaelis xij denarios enumeralt ad festum sancti Andree xij denarios enumeralt ad annunciationem sancte Marie xij denarios snumeralaluo tenemento predictorum Juliane et Henrici et preter tres acras terre in Hemsted que jacent juxta domum Ailmari quas idem Henricus pincerna remisit et quietas clamauit predicto Henrico de Marisco et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione et concessione et fine et concordia predictus Henricus pincerna remisit et quietum clamauit predicto Henrico de Marisco et heredibus totum jus et clamium quod habuit in una carucata terre cum omnibus pertinentiis suis in Hemsted et in Bodeham quam idem Henricus pincerna clamabat uersus predictum Henricum de Marisco de se et heredibus suis inperpetuum Et preterea idem Henricus pincerna dedit predicto Henrico de Marisco duas marcas argenti