Charter Document - 01770262
Charter Number: | 01770262 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Witheton Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Erpingeham petentem et Petrum de Alto Bosco tenentem de aduocatione ecclesie de Erpingeham unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod una medietas aduocationis predicte ecclesie remanet predicto Roberto de Erpingeham et heredibus suis inperpetuum et altera medietas remanet predicto Petro et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia predictus Petrus dedit et concessit predicto Roberto et heredibus suis tres acras terre in Erpingeham que jacent ad Holegatesende de feudo Cordebof uersus austrum monasterii de Erpingeham habendas et tenendas de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium unius libre piperis per annum pro omni seruitio reddende ad natale domini et inde predictus Petrus recepit homagium ipsius Roberti in prefata curia
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis secundodate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Witheton Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Erpingeham petentem et Petrum de Alto Bosco tenentem de aduocatione ecclesie de Erpingeham unde recognitio magne assise sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod una medietas aduocationis predicte ecclesie remanet predicto Roberto de Erpingeham et heredibus suis inperpetuum et altera medietas remanet predicto Petro et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia predictus Petrus dedit et concessit predicto Roberto et heredibus suis tres acras terre in Erpingeham que jacent ad Holegatesende de feudo Cordebof uersus austrum monasterii de Erpingeham habendas et tenendas de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium unius libre piperis per annum pro omni seruitio reddende ad natale domini et inde predictus Petrus recepit homagium ipsius Roberti in prefata curia