Charter Document - 01770261
Charter Number: | 01770261 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Withenton Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum mercatorem petentem et Gerberg de Gernem tenentem de uno mesagio cum pertinentiis in Gernem quod Willelmus mercator tenuit unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit predicte Gerberg et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto mesagio cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicta Gerberg dedit predicto Radulfo quadraginta solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis secundodate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Henrico de Withenton Godefrido de Insul[a] Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum mercatorem petentem et Gerberg de Gernem tenentem de uno mesagio cum pertinentiis in Gernem quod Willelmus mercator tenuit unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit predicte Gerberg et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto mesagio cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicta Gerberg dedit predicto Radulfo quadraginta solidos sterlingorum