Charter Document - 01770260

Charter Document - 01770260


Charter Number: 01770260
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Frigidum Matellum die sabbati proxima post clausum pascha anno regni regis J[ohannis] secundo coram G[] filio Petri comite Essex[] Hugone Bard[] Simone de Pateshull[] magistro Eustachio de Faukenberg[] magistro Radulfo de Stok[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Johannem marescallum et Alinam uxorem suam et Gaufridum Cestr[] et Ysabel uxorem suam per ipsos Johannem et Gaufridum positos loco ipsarum Aline et Ysabell[] ad lucrandum uel perdendum petentes et Rogerum de Kerdeston[] tenentem de feudo dimidii militis cum pertinentiis in Neweton[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod idem Johannes et Alina et Gaufridus et Ysabell[] recongnouerunt et concesserunt predictum feudum dimidii militis cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Rogeri habendum et tenendum eidem Rogero et heredibus suis de ipsis et heredibus eorum in perpetuum per seruitium dimidii militis pro omni seruitio et exactione Et pro hac recongnitione concessione fine et concordia predictus Rogerus dedit ipsis Johanni et Aline et Gaufrido et Ysabell[] centum marcas argenti

Source (click image below to view full size)