Charter Document - 01770259

Charter Document - 01770259


Charter Number: 01770259
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Clipston[] die mercurii post mediam quadragesimam anno regni regis J[ohannis] secundo coram G[] filio Petri comite Essex[] Hugone Bard[] Simone de Pateshull[] magistro Radulfo de Stok[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum de Kaiou querentem et Thomam priorem de Binham deforciantem de secta et consuetudinibus quas idem Willelmus dixit pertinere ad hundredum suum de Wicton[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus [Willelmus] remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis totum jus et clamium quod ipse habuit in predicta secta et consuetudinibus in perpetuum Et preterea idem Willelmus remisit predicto priori et successoribus suis de se et heredibus suis omnes querelas et demandas quas ipse habuit uersus predictum priorem de foro de Binham quod idem Willelmus dixit esse ad nocumentum fori sui de Wicton[] Et pro hac remissione quieta clama[n]tia fine et concordia predictus prior concessit pro se et successoribus suis quod omnes homines eiusdem Willelmi uel heredum suorum de Wicton[] sint liberi et quieti de tholonee in foro de Binham in perpetuum

Source (click image below to view full size)