Charter Document - 01770256

Charter Document - 01770256


Charter Number: 01770256
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum omnium sanctorum anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Godefrido de Insul[a] Ricardo Flandr[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Raimes petentem et Johannem de Reinestorp tenentem de seruitio feodi dimidii militis quod idem Willelmus exigebat uersus predictum Johannem de libero tenemento quod tenet in Reinestorp et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit predicto Johanni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto seruitio dimidii militis de se et heredibus suis inperpetuum saluo dominio quod remanet ipsi Willelmo et heredibus suis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Johannes dedit predicto Willelmo centum solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum omnium sanctorum anno regni regis Johannis secundodate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Johanne de Gestling Godefrido de Insul[a] Ricardo Flandr[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Raimes petentem et Johannem de Reinestorp tenentem de seruitio feodi dimidii militis quod idem Willelmus exigebat uersus predictum Johannem de libero tenemento quod tenet in Reinestorp et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit predicto Johanni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto seruitio dimidii militis de se et heredibus suis inperpetuum saluo dominio quod remanet ipsi Willelmo et heredibus suis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Johannes dedit predicto Willelmo centum solidos sterlingorum