Charter Document - 01770255

Charter Document - 01770255


Charter Number: 01770255
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in tres septimanas anno [regni] regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] Eustacio de [Faucun]berg[] Henrico de Withenton[] Godefrido de Ynsul[] Waltero de Creping[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Aliciam de Kailly petentem per Petrum de Beche positum loco suo ad lucrandum uel perde[ndum] et Johannem de Cailly tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Hildeburth[] wrth[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia remisit et quietum clamauit predicto Johanni et heredibus suis totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)