Charter Document - 01770254
Charter Number: | 01770254 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[ierd] Simone de Pateshill Johanne de Gestling Henrico de Wichinton Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul[a] Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Petrum de Beches et Beatriciam uxorem suam petentes per ipsum Petrum positum loco ipsius Beatricie ad lucrandum uel perdendum et Johannem de Kailli tenentem de duabus carucatas terre cum pertinentiis in Deneuer unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Petrus et Beatricia remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus suis predicto Johanni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Johannes concessit predictis Petro et Beatricie totam villam de Crenewiz cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis tota vita ipsius Beatricie nomine dotis rationabilis