Charter Document - 01770250

Charter Document - 01770250


Charter Number: 01770250
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Johannis in xv dies anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] Eustachio de Faucunberge Henrico de Wichinton[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Clementum de Dokinges petentem et Willelmum Luuel tenentem de viginti quatuor acris terre cum pertinentiis in Sumere unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Clemens remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Willelmus dedit predicto Clementi duas acras inter Litlegate et Brancestregate que jacent juxta garam Radulfi Rikan et vij acras apud Lukedonhel uersus solem et j acram in crofta Scule uersus solem ad mesuagium faciendum in villa de Doking[] Tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium x denariorum [per] annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio domini regis scilicet ad festum sancti Michaelis v denarios et ad pascha quinque denarios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Johannis in xv dies anno regni regis Johannis secundodate coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] Eustachio de Faucunberge Henrico de Wichinton[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Clementum de Dokinges petentem et Willelmum Luuel tenentem de viginti quatuor acris terre cum pertinentiis in Sumere unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Clemens remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Willelmus dedit predicto Clementi duas acras inter Litlegate et Brancestregate que jacent juxta garam Radulfi Rikan et vij acrasnumeral apud Lukedonhel uersus solem et j acramnumeral in crofta Scule uersus solem ad mesuagium faciendum in villa de Doking[] Tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium x denariorumnumeral [per] annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio domini regis scilicet ad festum sancti Michaelis v denariosnumeral et ad pascha quinque denarios