Charter Document - 01770248

Charter Document - 01770248


Charter Number: 01770248
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] Henrico de Wichinton[] Eustachio de Faucunberg[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Rogerum de Kardeston[] petentem et Milonem de Noiers tenentem de tota communi pastura de Swaneton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Milo recognouit predicto Rogero totam terciam partem consuetudinis prefate communis pasture esse jus et hereditatem ipsius Rogeri et quod predictus Rogerus et heredes sui debent habere unum pullum equi trium annorum unoquoque sexto anno per manum predicti Milonis uel heredum suorum quem Petrus de Mauton[] et heredes sui debent de eadem pastura Et si Milo predictus uel heredes sui non reddiderint ita predictum pullum ipsi Rogero uel heredibus suis ut predictum est Petrus de Mauton[] uel heredes sui debent ita reddere predictum pullum eidem Rogero uel heredibus suis pro defectu ipsius Milonis uel heredum suorum quod Milo uel heredes sui non possunt nec debent ipsum Petrum uel heredes suos inde implacitare nec ponere in dampnum si Rogerus uel heredes sui eundem Petrum uel heredes suos inde namiauerint Et preter predictum pullum seruientes predictorum Milonis et Rogeri et heredum suorum quolibet anno simul colligent omnes consuetudines totius communis pasture predicte ita quidem quod seruiens ipsius Rogeri uel heredum suorum accipiet ad opus domini sui totam terciam partem consuetudinis communis pasture predicte per manum seruientis ipsius Milonis uel heredum suorum cum collecte fuerint Et si aliud cyrograffum inuentum fuerit de ista communi pastura prius factum inter eos pro nullo habebitur

Source (click image below to view full size)