Charter Document - 01770247

Charter Document - 01770247


Charter Number: 01770247
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Jo[hannis secundo] coram G[] filio Petri Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[a] justic[iariis] et aliis baronibus domini [regis] tunc ibi presentibus inter Alanum de Mundeham petentem et Willelmum de Sparham tenentem de una carrucata terre cum pertinentiis [in] Riburg unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse [jus] ipsius Alani Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Alanus concessit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad festum sancti Michaelis et ad scutagium viginti solidorum quadraginta denarios et ad plus plus et ad minus minus Et pro hac concessione predictus Willelmus dedit predicto Alano quadraginta solidos sterlingorum Et idem Willelmus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinentiis uersus dominum suum de omni forinseco seruitio et de omnibus sectis comitatus et hundredi Et idem Alanus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinentiis uersus Radulfum de Dalling et heredes suos de omni forinseco seruitio et de omnibus sectis comitatus et hundredi Et hec concordia facta fuit presente et concedente ipso Radulfo

Source (click image below to view full size)