Charter Document - 01770245

Charter Document - 01770245


Charter Number: 01770245
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in j mensem anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri R[] de Her[] S[] de Pateshill[] O[] filio Heruei Johanne de Gestling[] Hugone de Boby H[] de Wichinton[] Eustachio de Faucunberge justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Gillebertum de Tudeham petentem et Simonem de Huntedun[] tenentem de una carrucata terre cum pertinentiis in Thornham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gillebertus remisit et quietum clamauit predicto Simoni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Simon dedit predicto Gilleberto sex marcas argenti

Source (click image below to view full size)