Charter Document - 01770242
Charter Number: | 01770242 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Benham petentem et Radulfum filium Goldwin[] tenentem de duodecim acris terre cum pertinentiis in Wigton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus filius Goldwin[] recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Radulfi de Benham Et pro hac recongnitione et fine et concordia predictus Radulfus de Benham concessit predicto Radulfo filio Goldwin[] et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xxvj denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Andree vj denarios et obolum et ad pascha vj denarios et obolum et ad festum sancti Johannis vj denarios et obolum et festum sancti Michaelis vj denarios et obolum Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Radulfus filius Goldwin[] dedit predicto Radulfo de Benham decem solidos et viij denarios
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis primodate coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Benham petentem et Radulfum filium Goldwin[] tenentem de duodecim acris terre cum pertinentiis in Wigton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus filius Goldwin[] recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Radulfi de Benham Et pro hac recongnitione et fine et concordia predictus Radulfus de Benham concessit predicto Radulfo filio Goldwin[] et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium xxvj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Andree vj denariosnumeral et obolum et ad pascha vj denariosnumeral et obolum et ad festum sancti Johannis vj denariosnumeral et obolum et festum sancti Michaelis vj denariosnumeral et obolum Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Radulfus filius Goldwin[] dedit predicto Radulfo de Benham decem solidos et viij denariosnumeral